|
LXX.
Nulli
Nulli se
dicit mulier mea nubere malle
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
in vento et rapida scribere oportet aqua.
torna
ai Canti
Comprensione italiana
LXXI.
Si cui
Si cui
iure bono sacer alarum obstitit hircus,
aut si quem merito tarda podagra secat.
aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
mirifice est a te nactus utrumque malum.
nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:
illam affligit odore, ipse perit podagra.
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXII.
Dicebas
Dicebas
quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
multo mi tamen es vilior et levior. omoteleuto
qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis
cogit amare magis, sed bene velle minus.
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXIII.
Desine
Desine
de quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
immo etiam taedet obestque magis;
ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXIV. Gellius
Gellius
audierat patruum obiurgare solere,
si quis delicias diceret aut faceret.
hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam doppio
uxorem, et patruum reddidit Arpocratem. polipt
quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
nunc patruum, verbum non faciet patruus. poliptoto
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXV. Huc est
Huc est
mens deducta tua mea, Lesbia, culpa
atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXVI.
Si qua
Siqua recordanti
benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare iam te cur amplius excrucies?
quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,
et dis invitis desinis esse miser?
difficile est longum subito deponere amorem,
difficile est, verum hoc qua lubet efficias:
una salus haec est. hoc est tibi pervincendum,
hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi,
quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXVII. Rufe
Rufe mihi
frustra ac nequiquam credite amice
(frustra? immo magno cum pretio atque malo),
sicine subrepsti mei, atque intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum
vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXVIII. Gallus
Gallus
habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
alterius, lepidus filius alterius.
Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
cum puero ut bello bella puella cubet.
Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum,
qui patruus patrui monstret adulterium. poliptoto
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXVIIIb. Sed nunc
* * * *
* * *
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae poliptoto
suavia comminxit spurca saliva tua.
verum id non impune feres: nam te omnia saecla
noscent et, qui sis, fama loquetur anus.
torna ai Canti
Comprensione italiana
LXXIX.
Lesbius
Lesbius
est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit
quam te cum tota gente, Catulle, tua.
sed tamen hic pulcer vendat cum gente Catullum,
si tria natorum suavia reppererit.
torna ai Canti
Comprensione italiana
|